라틴어 문장 검색

Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem dici nominibus, quae poeta commemorat, se vidisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3493)
quem thracius albis portat equus cum tres dixerit duces, duorum equos commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5651)
multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana conscripta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 362)
et scienda est poetae adfectatio - nam ablepsiam nefas est dicere - hic enim aliquos commemorat, quos in bello non invenis, item in sequentibus aliquos invenimus, quorum hic nullam fecit commemorationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6472)
ut ergo supra Almonem et Aventinum commemoravit, sic nunc Massicum dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1665)
tum et illi dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:1)
Spiritum vero sanctum cum dicimus, tale est ac si commemoremus divinae bonitatis charitatem ex Patre et Filio pariter procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:4)
"Exercendæ memoriæ gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:20)
et ut supra diximus, omnia praecepta, quae commemorat, ad illud pertinent, quod ait "quid faciat laetas segetes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 696)
Cetera igitur quae supra commemoravit, virtutis nomine amplexus est, dicens
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:13)
et non sine ratione est quod in decimo libro plura sibi loca grata vel sacrata commemoret, hic ad Paphum solam abisse dicatur, quia Varro et plures referunt in hoc tantum templo Veneris quibusvis maximis in circuitu pluviis numquam inpluere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4152)
poterat enim excusare se Iuno, nihil fecisse commemorans, unde eam auctorem fuisse Iuppiter dicit propter illud auctor ego audendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7982)
nam, ut etiam in primo Aeneidis diximus, Suetonius Tranquillus hoc de Augusto commemorat, quodam tempore tres partes populi, consentiente se- natu, obtulisse ei tria nomina, Quirini, Augusti, Caesaris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 274)
In Ecclesiastico etiam ipsa Dei sapientia quae Filius ejus dicitur, tam ab ipso creata quam genita commemoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:1)
et supergressus est hoc loco Homeri dispositionem, siquidem ille Minoem, Rhadamanthyn, Aeacum de impiis iudicare dicit, hic Romanum ducem innocentibus dare iura commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6705)

SEARCH

MENU NAVIGATION